Biblioteka Koczalska - Floetensteiner Bibliothek

www.koczala.hiazintus.com 


Urkunden

Privilegium Dionisii Czobak omagialis pro tempore in villa Starzno

Schlochoviae 17. Junii 1569.

Stanislaus Latalsky comes in Labischin, Innowladislaviensis et Schluchoviensis capitaneus. Universis et singulis, cujuscunque status et ordinis hi fuerint, hisce literis significamus: nos fructum et utilitatem arcis attendentes, praedio, quod ante aliquot annos noviter in pago Przechilewo erigi curavimus, mansos, quos ad colendum aptos et fertiles in eodem fundo cognoveramus, adjunximus. Ideo cum nobili ac honesto viro Dionisio Sobak, omagiali in eadem villa Przechilewo, jure permutationis sive cambii modum perfecimus: quod ipse cum suis veris haeredibus nobis duobus mansis agri sponte ac libere atque deliberato animo ad hocce praedium cesserit, tertiamque partem in lacu Przechilewo piscaturae, pratum denique et partem borrae suae dederit; nos vero vicissim ei et successoribus ejus in alio fundo sive villa deserta Starzno ratione ejusdem permutationis quatuor mansos agri contulimus et donavimus. Conferimus itaque et donamus dicto Dionisio, et suis veris successoribus hosce quatuor mansos, eisdem pro arbitrio et voluntate sua uti, in usus suos transferre ac pro necessitate sua extirpare, disponere ac possidere, perpetuo et pacifice, absque cujusvis impedimento et contradictione. Coeterum eidem Dionisio Sobak et suis successoribus partem paludis Wyrschbloto dictae in fundo Przechleviensi sitae, ut ei est assignatum et demonstratum, contulimus et donavimus; atque liberam facultatem piscandi in lacu Starzno parvis duntaxat instrumentis ad mensam suam permisimus: ea tamen lege atque conditione, ut onera cum coeteris omagialibus secundum terrae consuetudinem in Prussia arci praestare sit astrictus. Sed ne quis de authoritate harum literarum dubitaret, sigillo proprio easdem munivimus. Quae datae sunt in arce Schluchoviensi feria sexta post octavas Corporis Christi anno a Christi natali 1569. Locus sigilli appressi.

Quelle: Paul Panske: Documenta capitaneatus Slochoviensis (1471-1770). Torun 1935, S. 30-31.

^nach oben ^

Inhalt

Startseite

Bücher

Texte

Alte Bilder

Urkunden

Links

Kontakt

Werbung


Copyright (c) 2007 - Jacek Bublewicz, www.hiazintus.com
All Rights Reserved
Webmaster: Jacek Bublewicz -
koczala@hiazintus.com