| Biblioteka Koczalska - Floetensteiner Bibliothek |
Privilegium sculteti villae Starzno Schlochoviae 6. Julii 1564. Stanislaus a Lathalice comes in Labischin, Innowladislaviensis Schluchoviensisque capitaneus. Significamus hisce literis nostris. Cum proficuam rem arci duxerimus, quadraginta mansos in villa deserta Starzno in ditione hac extirpandos: ideo honesto Petro Konewka, arcis hujus sculteto, et suis legitimis successoribus ex his quadraginta mansis quatuor mansos pro se et suis successoribus concessimus extirpandos atque quiete et pacifice in usus (suos) suorumque legitimorum successorum convertendos. Coeterum dedimus et contulimus ei liberam facultatem piscandi in lacubus arcis hujus, nimirum Starzno et Deprzk cum parvis instrumentis, ad mensam duntaxat suam. Paeterea pratum conferimus ad usus et suos et successorum suorum. De tabernis tertium denarium, et mulctae sive poenae tertiam partem. Qui dictus scultetus Petrus Konewka, et sui successores legitimi, in his quatuor mansis ad decennium ab omni onere et servitiis arcis hujus liber erit. Exactis vero decem annis ille et sui successores tenebuntur praestare omnia servitia atque onera subire, more aliorum scultetorum hujus arcis. Sed ne quis de authoritate harum literarum dubitaret, sigillo nostro easdem munivimus. Datae ex arce Schluchoviensi sexta die mensis Julii anno Christi millesimo quingentesimo sexagesimo quarto. Quelle: Paul Panske: Documenta capitaneatus Slochoviensis (1471-1770). Torun 1935, S. 29-30. ^nach oben ^ |
|
Copyright (c) 2007 - Jacek Bublewicz,
www.hiazintus.com
All Rights Reserved
Webmaster: Jacek Bublewicz - koczala@hiazintus.com